English Español Italiano Latine Suomi
Studia
Admissio Studentium
Novis studentibus scitu necessaria
Index Studiorum

Academia
Q&R
Cooperationes
Operæ
De magistris
Officia Patentia

Libraria
Intrá

Contactús
Nomina


Academia Thules

Romanus cultus civilis procreatus est ex urbe Romá, in Italicá Pæninsulá circa sæculum IX ACÆ conditá. Duodecim quidem sæculis a parvo regno antiqua transiit civitas ad proficientem rem publicam ad latumque inde principatum. Victarum conjunctarumque omnium potiti sunt regionum quæ Mare Internum conficiunt. Romanorum humanitatem penitus Græci excoluerunt, sed ipsi Romani proprium magnificumque patrimonium quoque tradiderunt multimodis et multifariam. A Jure enim Romano exoritur omnis traditio forensis Europæa. Eorum lingua Latina non solum peperit multas Europæ linguas, quarum nonnullæ adeo increbruerunt ut integras feré obtineant continentes, thesaurosque multarum ditavit aliarum Anglicæque præsertim; verum etiam mansit per se in usu germanissima vox Europæi universalisque cultús per sæcula. Romanarum litterarum patrimonium perennisque traditio Latina vivit prorsus nosque adhuc movet docetque. Romanum denique nomen magni pergit esse etiam hodie momenti in orbe terrarum.

Academiæ Thules ad Studia Romana Antiqua et Nova peculiare studium est ille cultus atque humanitas quæ volumus diffundi et augeri per orbem. Offerimus gradús academicos singulosque cursús de rebus Romanis antiquis vel novis Romanis societatibus*.

Academia Thules ad Studia Romana Antiqua et Nova novum est experimentum docendi: cursús nostri ordinantur per systema didacticum in lineá. Institutio in Academiá voluntaria et, præter discipulorum pro coemendis libris ceteroque instrumento expensum, plerumque gratis præbetur. Liberé quæsumus situm nostrum explora et quodlibet sciscitare.

• Plura lege de Academiá Thules híc.

• Admissio studentium: ut nomen des Academiæ Thules discipulus, quæsumus crepá híc.

• Cooptatio operarum: ut plura discas de institutione in Academiá Thules, quæsumus pete Officia Patentia.

*Hactenus Academia Thules operatur in societate cum Nová Romá et Societate Viá Romaná.